라틴어 문장 검색

Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:1)
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI284)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI51)
Lex haec carminibus data est iocosis, Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV5)
Truces in alta valle mugiunt tauri Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII4)
Audes ducentas nuptuire post mortes Virumque demens cineribus tuis quaeris Prurire.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII6)
Nec crassum dominus leget volumen, Nec de Gadibus inprobis puellae Vibrabunt sine fine prurientes Lascivos docili tremore lumbos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII9)
Secti podicis usque ad umbilicum Nullas reliquias habet Charinus, Et prurit tamen usque ad umbilicum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVII1)
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno, Et pruris domini cum Ganymede tui.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIII2)
Sic uni tibi sit puer cinaedus Et castissima pruriat puella:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC2)
Pyrrhae filia, Nestoris noverca, Quam vidit Niobe puella canam, Laertes aviam senex vocavit, Nutricem Priamus, socrum Thyestes, Iam cornicibus omnibus superstes, Hoc tandem sita prurit in sepulchro Calvo Plutia cum Melanthione.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVII1)
Ergo sine effectu prurit utrique labor.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXI3)
Musseti pathicissimos libellos, Qui certant Sybariticis libellis, Et tinctas sale pruriente chartas Instanti lege Rufe;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION